Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 110
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/110/ divinam non patratur, quia non

prohibente illa. Dices: Vult igitur Deus peccatum.

Permissive concedo. Ergo facit. Consequentiam

nego. Permissio enim non est

sufficiens causa ad effectum.

 

 

EXERCITATIO XVII

Pro solutione quarti argumenti.

 

Quartum argumentum his proponebatur

terminis: De possibilibus Deus

et Natura semper faciunt quod est melius.

At possibile est et melius nulla omnino in

mundo vigere scelera. Deberet igitur id

factitare Deus ut ex universo orbe omnis peccatorum

sentina exoneraretur: at negligit;

invidus ergo est vel improvidus.

Respondent Stoici negando primam partem

minoris propositionis. Existimant namque

impossibile esse ut orbis careat sceleribus,

cum omnibus indita sit a Natura ad

peccandum potentia et proclivitas quaedam:

ad actum igitur perduci debet, ne conditoris

frustranea sit intentio et supervacua.

Sed ineptissime eos et insulsissime ratiocinari

ostendemus infra.

Platonici falsum esse aiunt alterum minoris

membrum. Plato namque in Timaeo

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES